monumenta.ch > Plinius > sectio 143

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 32, 143
{LIII} neque enim omnis Indiae Aethiopiaeque aut Scythiae desertorumve novimus feras aut volucres, cum hominum ipsorum multo plurimae sint differentiae, quas invenire potuimus. accedat his Taprobane insulaeque aliae atque aliae oceani fabulose narratae. profecto conveniet non posse omnia genera in contemplationem universam vocari. at, Hercules, in tanto mari oceanoque quae nascuntur certa sunt, notioraque, quod miremur, quae profundo natura mersit.